monumenta.ch > Beda Venerabilis > 33
Beda, De Temporum Ratione, XXXII. Causa inaequalitatis dierum eorundem. <<<     >>> XXXIV. De quinque circulis mundi et subterraneo siderum meatu.

CAPUT XXXIII. Quibus in locis pares sint umbrae vel dies. [

BRID. RAMES. GLOSSAE.---Octo circulis terra pro dierum varietate distinguitur. Primus ab Indiae parte Australi per Rubri maris incolas et Africae maritima ad columnas Herculis pervenit. Quo aequinoctii die medio gnomon septem pedum, umbram quatuor pedes longam reddit. Dies vero longissimus quatuordecim horas aequinoctiales habet. Secundus, ab occasu Indiae per Medos vadit, et Persas, Arabiam, Syriam, Cyprum, Cretam, Lilybaeum, et Septentrionalia Africae contingens. Umbilicus aequinoctio triginta quinque pedum, umbram viginti tres pedes longam facit. Dies autem maxima quatuordecim horarum est, accedente bis quinta parte unius horae. Tertius oritur ab Indis Imao proximis, tendit per Caspias partes, Taurum, Pamphyliam, Rhodum, Cycladas, Syracusas, Canetam, Gades. Gnomonis cunctae umbram triginta octo unciarum faciunt. Longissimus dies horarum quatuordecim, atque dimidiae, cum trigesima unius horae. Quartus ab altero latere Imai per Ephesum mare Cycladum Septentrionalia Siciliae Narbonensis Galliae exortiva Africae maritima tendit ad occasum, gnomoni viginti unum pedum respondent umbrae sex pedum. Longissimus dies habet horas quatuordecim, et tertias duas unius horae. Quinto circulo continentur ab introitu Caspii maris Bactrii, Armenia, Macedonia, Tarentum, Thuscum mare, Baleares, Hispania media. Gnomi septem pedum, umbris sex. Maximus dies horarum quindecim. Sextus amplectitur Caspias gentes, Caucasum, Samothraciam, Illyricos, Campaniam et Ruriam, Massiliam, Hispaniam Tarraconensem mediam, et inde Pelusianam. Gnomoni, pedes novem, umbrae octo. Longissimus dies horarum quindecim, addita nona parte unius horae. Septimus ab altera Caspii maris ora incipit, vaditque per Thraciae aversa Venetiam, Cremonam, Ravennam, Transalpinam Galliam, Pyrenaeum, Celtiberiam. Gnomoni triginta quinque, umbrae triginta sex. Amplissima dies horarum quindecim, et quintarum partium horae trium. Octavus a Thanai per Maeotium lacum, et Sarmatas, Dacos, partemque Germaniae Gallias ingreditur. Longissimus dies horarum sexdecim. His circulis antiqui duos praeponunt: unum per insulam Meroen, et Ptolema dem Rubri maris urbem, ubi longissimus dies duodecim horarum est, dimidia hora amplior; alterum per Syenem Aegypti, quem horarum tredecim duosque subiiciunt. Primum per Hyperboreas et Britanniam, horarum XVII, alterum Schyticum, a Riphaeis iugis in Tilen, in quo dies continuantur, noctesque per vices.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Et quia supra distantiam dierum, etc. Agitur hoc capite de regionum latitudine, quam distinguunt lineae parallelae, quas aequidistantes vocamus. Latitudo autem est regionum distantia versus meridiem et Septentrionem, cuius initium sumitur a medio torridae zonae, seu, quod est idem, ab aequinoctiali, ut civitas sub aequatore posita, quemadmodum Iulia Africanum oppidum, nullam habet latitudinem, quod iam hinc versus Aquilonem vergit, incipit habere aliquot latitudinis partes. Hanc distinguunt circuli qui in polis pinguntur, ambientes polum ex quo circino ducuntur, distantes plerumque spatio decem partium. In mappis autem (sic enim vocant vulgo tabulas in quibus orbis est descriptus) distant quadrantibus horarum, id ubi dies maximus a proxima regione quadrante crevit, isthic est alius parallelus; sed post Britanniam, propter nimis praecipitem inclinationem sphaerae, non amplius per quadrantes horarum computatur, quam universam μάθησιν libuit hoc loco subiicere, ex secundo libro Ptolemaei περὶ μεγάλης πραγματείας. Prius tamen eam ponemus, quam in ipso Beda invenimus de umbris.

Concordia duodecim mensium per umbram, cuius gnomon erit humani corporis longitudo.

]
SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Et quia supra distantiam dierum solstitialium inter eos, qui ad meridiem et septentrionem ab invicem sunt remoti Plinii Secundi dictis ostendimus, videtur opportunum et eadem nunc latius, et consonantiam quoque dierum, inter eos qui in quacunque mundi parte sub eadem ab Oriente in Occidentem ducente linea commorantur, eiusdem declarare sermonibus. Igitur in sexto Naturalis historiae libro de his scribens: 'Plura sunt, inquit, segmenta mundi, quae nostri circulos appellavere, Graeci παραλλὴλους: principium habet Indiae pars versa ad Austrum, patet usque Arabiam, et Rubri maris accolas; continentur Gedrosi, Carmani, Persae, Elymaei, Parthi, Syene, Aria, Susiana, Mesopotamia, Seleucia, cognominata Babylonia, Arabia ad petras usque Syriacoele, Pelusium Aegypti; [C, inferiora quae.] inferiorque ora quae Cora vocatur, Alexandria, Africae maritima, Cyrenaica oppida omnia, Tapsus, Hadrumetum, Clupea, Carthago, Utica, utraque Hippo, Numidia, Mauritania utraque, Atlanticum mare, columnae Herculis.
2 In hoc coeli circumplexu aequinoctii die media umbilicus, quem gnomonem vocant, septem pedes longus, umbram non amplius quatuor pedes longam reddit. Noctes vero diesque longissima spatia quatuordecim horas aequinoctiales habent, brevissima e contrario decem. Sequens circulus incipit ab India vergente ad occasum, vadit per Medos, Parthos, Persepolin, citima Persidis, Arabiam citeriorem, Iudaeam, Libani montis accolas.
3 Amplectitur Babylonem, Idumaeam, Samariam, Hierosolymam, Ascalonem, Ioppen, Caesaream, Phoenicen, Ptolemaidem, Sidonem, Tyrum, Berytum, Botrin, Tripolin, Byblum, Antiochiam, Laodiceam, Seleuciam, Ciliciae, maritima, Cypri Austrina, Austrinam Cretam, Lilybaeum in Sicilia, Septentrionale Africae et Numidiae. Umbilicus aequinoctio [B, viginti.] triginta quinque pedum, umbram triginta tres pedes longam facit.
4 Dies autem noxque maxima quatuordecim horarum aequinoctialium est, accedente bis quinta parte unius horae. Tertius circulus ab Indis Imao proximis oritur. Tendit per Caspias portas Mediae proximas, Cataoniam, Cappadociam, Taurum, Amanum, Issum, Cilicias [C, partes.] portas, Solos, Tarsum, Cyprum, Pisidiam, Pamphiliam, Siden, Lycaoniam [C, Lyciam.], Lyciae Patarum, Xanthum, Caunum, Rhodum, Coum, Halicarnasum, Gnidum, Dorida, Chium, Delum, Cycladas medias, Cythium, Maleam, Argos, Laconiam, Elin, Olympiam, Messanam Peloponnesi, Syracusas, Catinam, Siciliam mediam, Sardiniae Austrina, Cartegiam, Gades.
5 Gnomonis cunctae umbram XXXVIII unciarum faciunt. Longissimus dies est aequinoctialium horarum quatuordecim, atque dimidiae cum tricesima unius horae. Quarto subiacent circulo, quae sunt ab altero latere Imai, Cappadociae Austrina, Galatia, Mysia, Sardis, Smyrna, Sipylus, Tmolus mons Lydiae, Caria, Ionia, Trallis, Colophon, Ephesus, Miletus, Chios, Samos, Icarium mare, Cyclades Septentrionales, Athenae, Megara, Corinthus, Sycion, Achaia, Patrae, Isthmus, Epirus, Septentrionalia Siciliae, Narbonensis Galliae exortiva, Hispaniae maritima a Carthagine nova, et inde ad occasum gnomoni XXI pedum respondent umbrae XVI pedum. Longissimus dies habet aequinoctiales horas XIII, et tertias duas unius horae.
6 Quinto continentur segmento ab introitu Caspii maris, Bactria, Iberia, Armenia, Mysia, Phrygia, Hellespontus, Troas, Tenedos, Abydos, Scepsis, Ilium, Ida mons, Cyzicus, Lampsacus, Sinope, Amisus, Heraclea in Ponto, Paphlagonia, Lemnus, Imbrus, Thassus, Cassandria, Thessalia, Macedonia, Larissa, Amphipolis, Thessalonice, Pella, Edesus, Beroea, Pharsalia, Carystus, Euboea, Boeotum, Chalcis, Delphi, Acarnania, Aetolia, Apollonia, Brundusium, Tarentum, Thurii, Locri, Rhegium, Lucani, Neapolis, Puteoli, Tuscum mare, Corsica, Baleares, Hispania media.
7 Gnomoni VII pedes, umbrae VI. Magnitudo diei summa horarum aequinoctialium XV. Sexta comprehensio, qua continetur urbs Roma, amplectitur Caspias gentes, Caucasum, Septentrionalia Armeniae, Apolloniam supra Rhyndacum, Nicomediam, Nicaeam, Chalcedonem, Byzantium, Lysimachiam, Chersonesum, Melanensium, Abderam, Samothraciam, Maroneam, Oenum, Bessicam, Thraciam, Mediam, Paeoniam, Illyrios, Dyrrachium, Canusium, Apuliae extima, Campaniam, Hetruriam, Pisas, Lunam, Lucam, Genuam, Liguriam, Antipolin, Massiliam, Narbonem, Tarraconem, Hispaniam, Tarraconensem mediam, et inde per Lusitaniam, Gnomoni pedes IX, umbrae VIII. Longissima diei spatia, horarum aequinoctialium XV addita nona parte unius horae, aut, ut Nigidio placuit, quinta.
8 Septima divisio ab altera Caspii maris ora incipit, vadit super Callatim, Bosphorum, Borysthenem, Tomos, Thraciae aversa, Triballos, Illyrici reliqua, Adriaticum mare, Aquileiam, Altinum, Venetiam, Vicentiam, Patavium, Veronam, Cremonam, Ravennam, Anconam, Picenum, Marsos, Pelignos, Sabinos, Umbriam, Ariminum, Bononiam, Placentiam, Mediolanum, omniaque ab Apennino, transque Alpes, Galliam Aquitaniam, Viennam; Pyreneum, Celtiberiam.
9 Umbilico XXXV pedum, umbrae XXXVI. Ut tamen in partem Venetiae exaequetur umbra gnomoni, amplissima dies horarum aequinoctalium XV, et quintarum partium horarum trium. Hactenus antiquorum exacta celebravimus. Sequentium diligentissimi quod superest terrarum tribus assignavere segmentis. A Tanai per Maeotim lacum, et Sarmatas usque Borysthenem, atque ita per Dacos partemque Germaniae, Gallias, Oceani littora amplexi, quod esset horarum XVI. Alterum per Hyperboreos et Britanniam, horarum XVII. Postremum Scythicum a Riphaeis iugis in Thulen, in quo dies continuarentur, ut diximus, noctesque per vices. Iidem et ante principia quae fecimus, posuere circulos duos.
10 Primum per insulam Meroen, et Ptolemaidem, in Rubro mari ad elephantorum venatus conditam, ubi longissimus dies XII horarum esset, dimidia hora amplior; secundum per Syenen Aegypti euntem, qui esset horarum XIII.' Haec de Plinii Secundi scriptis excerpta hunc in nostris opusculis habeant locum.



Beda, De Temporum Ratione, XXXII. Causa inaequalitatis dierum eorundem. <<<     >>> XXXIV. De quinque circulis mundi et subterraneo siderum meatu.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 33